Pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarumque provinciarum, quae sunt Isauriae vicinae, ad orientem iter flexit. Blemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit qui mirabilem sui visum stupente populo Romano praebuerunt. Copten praeterea et Ptolemaidem urbis ereptas barbarico servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacemque poscentes, quos ille superbius acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis fuisse: Miror te de omnibus quae nostra futura sunt tam pauca misisse, habeto interim omnia illa quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus quemadmodum possidere debeamus. his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod Copten et Ptolemaidem comperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindicatas caesosque ad internecionem eos qui gentibus fuerant ante terrori.