Facta igitur pace cum Persis ad Thracias rediit et centum milia Bastarnarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servarunt. sed cum et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id est ex Gepedis, Greuthungis et Vandalis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. quos quidem ille diversis vicibus variisque victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod Probi evasissent manus, haec Probus cum barbaris gessit. Sed habuit etiam non leves tyrannicos motus, nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit, quo victo tanta in oriente quies fuit, ut, quemadmodum vulgo loquebantur, mures rebelles nullus audiret. deinde cum Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuissent omnesque sibi iam Britannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. Ac ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosdem inseram libro, pauca de iisdem, ut locuturus. unum sane sciendum est, quod Germani omnes, cum ad auxilium essent rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo imperare. Gallis omnibus et Hispanis ac Britannis hinc permisit, ut vites haberent vinumque conficerent. ipse Almam montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite conseruit.