Conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope Romanis ducibus, qua fortes, qua non repugnat invidia furiosa, meliorem, quinquennio enim imperii sui per totum orbem terrarum tot bella gessit, et quidem per se, ut mirabile sit quemadmodum omnibus occurrerit proeliis, multa manu sua fecit, duces praeclarissimos instituit, nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodotus, Hannibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus et ceteri, quos patres nostri mirati sunt et de quibus nonnulli boni principes exstiterunt. conferat nunc, cui placet, viginti Traiani Hadrianique annos, conferat prope totidem Antoninorum. nam quid de Augusto loquar, cuius imperii annis