non futuros. ille vero conscius sui non barbaros timuit, non tyrannos. quae deinde felicitas emicuisset, si sub illo principe milites non fuissent? an- nonam provincialis daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur, aeternos thesauros haberet Romana res publica, nihil expenderetur a principe, nihil a possessore redderetur; aureum profecto saeculum promittebat, nulla futura erant castra, nusquam lituus audiendus, arma non erant fabricanda. populus iste militantium, qui nunc bellis civilibus rem publicam vexat, araret, studiis incumberet, erudiretur artibus, navigaret. adde quod nullus occideretur in bello. di boni, quid tantum vos offendit Romana res publica, cui talem principem sustulistis? eant nunc, qui ad civilia bella milites parant, in germanorum necem arment dexteras fratrum, hortentur in patrum vulnera liberos et divinitatem Probo derogent, quam imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus et ornandam templis et