Posteri Probi vel odio vel invidiae timore Romanam rem fugerunt et in Italia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus larem locaverunt. sane quod praeterire non potui, cum imago Probi in Veronensi sita fulmine icta ut eius praetexta colores mutaret, haruspices responderunt huius familiae posteros tantae in senatu claritudinis fore ut omnes summis honoribus fungerentur. sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere non modum. Senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus, et cum esset nuntiatum Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, tam senatus quam populus inhorruit, metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metue- bant heredem. Haec sunt, quae de Probo cognovimus vel quae digna memoratu aestimavimus. nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et Proculo dicemus, non enim dignum fuit ut quadrigae tyrannorum bono principi miscerentur, post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum liberis.