Longum est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus interemerit, docet Gallieni epistula ad tribunos data qui fuerit Probus: Gallienus Augustus tribunis exercituum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probum, quo laborante possim esse securus, qui si adfuisset, numquam ille ne nominandus quidem tyrannus sibi usurpasset imperium, quare omnes vos consiliis eius cupio parere Non magnum fortassis iudicium Gallieni esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit, cuius sibi virtutes aestimat profuturas, sed esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio: Aurelianus Augustus Probo salutem dicit, ut scias quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit, isti enim sunt qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi futuros principes habere non norunt. Ex quo intellectum est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudentique eveniret, Probum principem faceret.