Iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum est innectere, quamvis feratur in senatu Tacitus dixisse, cum eidem offerretur imperium, debere Probum principem fieri, sed ego senatus consultum ipsum non inveni. Ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: Tacitus Augustus Probo, me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate, attamen sciendum tibi est tuis nunc umeris magis incubuisse rem publicam, qui et quantus sis omnes novimus, scit senatus, adesto igitur nostris necessitatibus, tuae familiae adsere, ut soles, rem publicam, nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata. Ferunt quidam Probo id pro imperii omine fuisse, quod Tacitus scripsit, Te manet Capitolina palmata. sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur.