Pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdemque vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandemque a rebellionibus vindicavit. pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundemque prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc exstat tumulo usque ad ducentos pedes terra elato otiosos esse numquam est passus, exstant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitatibus, in Nilo autem tam multa fecit ut vectigal frumentarium solus adiuvent, pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agrosque constituit, pugnavit etiam contra Palmyrenos Odaenathi et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur; sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit.