Amor militum erga Probum ingens semper fuit. neque enim umquam ille passus est peccare militem, ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit, ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae fuit, ita divisit ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. quin etiam cum de praedato, sive Fugitivo militi potius quam forti hic equus convenit. deinde in urnam nomina acciperet, et cum essent in exercitu quidam nomine Probi alii quattuor milites, casu evenit ut qui primum emergeret ei Probi ducis nomen missum non esset, sed cum quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cumque tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus.