Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio pater num genus e Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, avus Titus Aurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis pervenit, pater Aurelius Fulvus, qui et ipse fuit consul, homo tristis et integer, avia materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus et qui Nervam miseratus esset, quod imperare coepisset, soror uterina Iulia Fadilla, vitricus Iulius Lupus consularis, socer Annius Verus, uxor Annia Faustina, filii mares duo, duae feminae, gener per maiorem filiam Lamia Silanus, per minorem Marcus Antoninus fuere. Ipse Antoninus Pius natus est XIII. kal. Oct. Flavio Domitiano XII. et Cornelio Dolabella consulibus in villa Lanuvina. educatus Lorii in Aurelia, ubi postea palatium exstruxit, cuius hodieque reliquiae manent, pueritiam egit cum avo paterno, mox eum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vitrici et multorum adfinium hereditate ditatus est.