Fati publici fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium prosiliret. Regalianus denique in Illyrico ducatum gerens imperator est factus auctoribus imperii Moesis, qui cum Ingenuo fuerant ante superati, in quorum parentes graviter Gallienus saevierat. hic tamen multa fortiter contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibusque militibus et timore provincialium ne iterum Gallienus graviora faceret, interemptus est. Mirabile fortasse videatur, si quae origo imperii eius fuerit declaretur. capitali enim ioco nam cum milites cum eo quidam cenarent, exstitit vicarius tribuni qui diceret: Regaliani nomen unde credimus dictum? alius continuo, Credimus quod a regno. tum iis qui aderat scholasticus coepit quasi grammaticaliter declinare et dicere, Rex, regis, regi, Regalianus. milites, ut est hominum genus pronum ad ea quae cogitant, Ergo potest rex esse? item alius, Ergo potest nos regere? item alius, Deus tibi regis nomen imposuit. Fuit, quod negari non potest, vir in re semper probatus et Gallieno iam ante suspectus, quod dignus videretur imperio, gentis Daciae, Decebali ipsius, ut fertur, adfinis, exstat epistula divi Claudii tunc privati, qua Regaliano, Illyrici duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum omnia Gallieni segnitia deperirent. quam ego repertam in authenticis inserendam putavi; fuit enim publica. Claudius Regaliano multam salutem. felicem rem publicam quae te talem virum habere in castris bellicis nemo nec de bonis nec de malis nuntiat, pertulerunt ad me Bonitus et Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. dignus eras triumpho, si antiqua tempora exstarent. sed quid multa? memor cuiusdam hominis cautius velim vincas, arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittas, sed fibulatoria, cum ipse misi de nostris. Hac epistula ostenditur quid de Regaliano senserit Claudius, cuius gravissimum iudicium suis temporibus fuisse non dubium est. Nec a Gallieno quidem vir iste promotus est sed a patre eius Valeriano, ut et Claudius et Macrianus et Ingenuus et Postumus et Aureolus, qui omnes in imperio interempti sunt, cum mererentur imperium. mirabile autem hoc fuit in Valeriano principe, quod omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in deligendis rei publicae ducibus talem fuisse, qualem Romana felicitas, si continuari fataliter potuisset sub bono principe, requirebat. et utinam vel illi qui arripuerant imperia regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non fuisset, utlibet se in suo statu res publica nostra tenuisset, sed nimis sibi Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit et Gallienum diutius quam oportebat rei publicae reservavit.