Tusco et Basso consulibus cum Gallienus vino et popinis vacaret cumque se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuriae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei publicae a militibus videbatur quam quod instantibus Sarmatis creatus est imperator, qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset, causa autem ipsi arripiendi tunc imperii fuit, ne suspectus esset imperatoribus, quod erat fortissimus ac rei publicae necessarius et militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptissimus, sed Gallienus, ut erat nequam et perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eoque occiso in omnes Moesiacos tam milites quam cives asperrime saeviit. nec quemquam suae crudelitatis exsortem reliquit, usque adeo asper et truculentus ut plerasque civitates vacuas a virili sexu relinqueret, fertur sane item Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse Exstat sane epistula Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitatis ostenditur. quam ego idcirco interposui ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum esse, si necessitas postulet: Gallienus Veriano. non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere potuisset, perimendus est omnis sexus virilis, si et senes atque impuberes sine reprehensione nostra occidi possent, occidendus est quicumque male voluit, occidendus est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum patrem et fratrem. Ingenuus factus est imperator, lacera, occide, concide, animum meum intellege, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi.