Capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperatori, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod senex apud Persas consenuit vel quod indignos se posteros dereliquit, cum Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum concesserunt quaerentes quid faciendum esset, tuncque constitit, Gallieno longe posito Aureolo usurpante imperium, debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, ne quispiam tyrannus exsisteret. verba igitur Ballistae (quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit) haec fuerunt: Mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero, sed quis tandem est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu es, fortis, constans, integer, probatus in re publica et, quod maxime ad imperium pertinet, dives? arripe igitur locum meritis tuis debitum, me praefecto, quamdiu voles, uteris, tu cum re publica tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum principem gaudeat. ad haec Macrianus: Fateor, Ballista, imperium prudenti non frustra est. volo enim rei publicae subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovere, sed non hoc in me aetatis est; senex sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum ab usu militiae retraxerunt, iuvenes aliqui sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus genere perdiderunt. post haec intellexit eum Ballista sic agere ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus est: Prudentiae tuae rem publicam tradimus. da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod boni sunt, salvi esse non possunt. tunc ille ubi intellectum se esse comperit, Do, inquit, manus, de meo stipendium militi duplex daturus, tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe, iam ego faxim ut Gallienus, sordidissimus feminarum omnium, duces sui parentis intellegat. factus est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. sed cum quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus est. triginta denique milia militum in Aureoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano imperatore De Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit, inter cetera ex oratione divi Valeriani: Ego, patres conscripti, bellum Persicum gerens Macriano totam rem publicam credidi et nec, patres conscripti, nova vel inopina nobis sunt; pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia comprobata est, cum in diversis proeliis ad exemplum fortiter faceret. huc accedit quod habet iuvenes filios Romano dignos collegio, nostra dignos et reliqua.