Multa de hoc in patris imperio praelibata sunt, qui numquam imperator factus esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur, de hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis, sed quid in bellis unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coeperat, a Domitiano victus triginta (dixi superius) milibus militum spoliatus est, matre nobilis, patre tantum forti et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatum splendore sublimi.