Nisi Odaenathus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei publicae viribus, sumpsisset imperium, in oriente perditae res essent. quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu contra Persas profectus est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. postremo Ctesiphonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubinis, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans quod Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum. eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi, composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator est appellatus, iratum fuisse rei publicae deum credo, qui interfecto Valeriano noluit Odaenathum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceterisque silvestribus animalibus sudorem officii virilis impendit quique semper in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala quae in se continent venatoriae voluptates. quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima.