Hic, ut diximus, Macriani filius fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator est factus, sed ubi comperit Odaenathus, qui olim iam orientem tenebat, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio fuit, ut vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem publicam gerere, videretur. Non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exsculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum cenam in Templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit, quod idcirco posui quia dicuntur iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento.