Hic patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum luxuria sua et moribus perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argenti etiam infinito pondere Persas petiit, atque inde Sapori regi coniunctus atque sociatus, cum hortator belli Romanis inferendi fuisset, Odomastem primum, deinde Saporem ad Romanum solum traxit; Antiochia etiam capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit, atque inde vocatus Augustus, cum omnem orientem vel virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero interemisset (quod alii historici negant factum), ipse per insidias suorum, cum Valerianus iam ad bellum Persicum veniret, occisus est. neque plus de hoc historiae quicquam mandatum est quod dignum memoratu esse videatur, quem clarum perfugium et parricidium et aspera tyrannis et