Hic vir in bello fortissimus, in pace constantissimo, in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia positum crederet, quasi custodi vitae et morum et actuum imperialium institutori. sed, quantum plerique adserunt (quod eius non convenit moribus), postea fidem fregit et occiso Salonino sumpsit imperium. ut autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odissent, puerum autem apud se imperare ferre non possent, eum, qui commissum regebat imperium, imperatorem appellarunt missisque militibus adulescentem interfecerunt, quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus Gallis Postumus gratanter acceptus talem se praebuit per annos septem ut Gallias instauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis vacaret et amore barbarae mulieris consenesceret. gestum est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc, cum sagitta Gallienus est vulneratus, si quidem nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mente imperium, sed cum se gravissime gereret, Si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos misit, intelleget: Transrhenani limitis agetis, quod si me fefellerit opinio quam de illo habeo, sciatis nusquam gentium reperiri qui possit penitus adprobari. huius filio Postumo nomine tribu- natum Vocontiorum dedi, adulescenti qui se dignum patris moribus reddet.