Postumus senior cum videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victo- rinum, militaris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallienum conflixit. cumque adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella traxissent, victi sunt. tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quodam actuario, cuius uxorem stupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta est, appellato, qui et ipse puerulus statim est interemptus, cum apud Agrippinam pater eius esset occisus. De hoc, quod fortissimus fuerit et praeter libidinem optimus imperator, a multis multa sunt dicta, sed satis credimus Iulii Atheriani partem libri cuiusdam ponere, in quo de Victorino sic loquitur: Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo praeferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinacem vel Severum, sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium iudicio meruisse puniri. ergo cum id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus.