Huius rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus, interemptus est, cum iam nutante Gallia imperium, fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus tenuit, interemptus autem est a Victorino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata est et Augustae nomine affecta, cum ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius filium contulisset imperia, et Lollianus quidem non nihilum rei publicae profuit, nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae Ita Gallieno perdente rem publicam in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, (nam de Mario nihil dicimus) adsertores Romani nominis exstiterunt. quos omnes datos divinitus credo, ne, cum illa pestis inauditae luxuriae impediretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas, qui si eo genere tunc evasissent quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum esset imperium. Lolliam autem vita in multis obscura est, ut et ipsius Postumi, sed privata; virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt.