Cum Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae sunt. et cum per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent, per Avidium Cassium retunsi sunt, qui postea tyrannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Verum Caesarem, exsecto sub aure tubere septennem amisit, quem non plus quinque diebus luxit consultusque etiam medios publicis reddidit, et quia ludi Iovis Optimi Maximi erant, interpellari eos publico luctu noluit iussitque, ut statuae tantummodo filio mortuo decernerentur et imago aurea circensibus per pompam ferenda et ut saliari carmini nomen eius insereretur. Instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quemadmodum bello Punico factum fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit, armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit, latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et Diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos, omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. et, ne provincialibus esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificum vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam