provincialibus reddidit. gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut Marcomanni Varistae Hermunduri et Quadi Suebi Sarmatae Lacringes et Buri hi aliique magno igitur labore etiam suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepitque in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. Semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit, denique sententia illius praecipua semper haec fuit: Aequius est ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur, sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam graviter carpebatur, sed male loquentibus et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt, quibus omnibus statuas in foro Ulpio conlocavit, quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et quam omnia bella finiret, provincias ex procon- sularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut compositae res et in turbatae erant, filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit et eum ante tempus consulem designavit.