Multa egit cum regibus et pacem confirmavit, sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum. omnibus orientalibus provinciis carissimus fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit, apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus stadiis filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit, petiit a senatu ut honores Faustinae aedemque decernerent, laudata eadem, cum impudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit, novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae, divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus est. quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. fecit et coloniam vicum in quo obiit Faustina et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata est. Ipsum Cassium pro clementia occidi passus est, non occidi iussit, deportatus est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum exsilium acceperunt cum bonorum parte. filii autem Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis; ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi potestatem haberent commendati amitae marito. doluit denique Cassium exstinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere.