aerarium publicum, relicto3 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est. Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque eius humari iussit. Maecianum etiam, socium est. in conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti. ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam videre cum Syriam peteret, nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius, postea tamen Antiochiam vidit, fuit Alexandriae clementer cum his agens.