Mors autem talis fuit: cum aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petiit ut belli reliquias non contemneret, ne videretur rem publicam prodere, et, cum filius ei respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet permisit, petens tamen ut exspectasset paucos dies, haud deinde abstinuit victu auxitque morbum, sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contemnens ad amicos dixit, quid de me et communi morte cogitatis? et cum illi vellent recedere, ingemescens ait, si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens. et cum ab eo quae- reretur, cui filium commendaret, ille respondit vobis, si dignus fuerit, et dis immortalibus. exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt, septimo die gravatus est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret, dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum eum talem videret futurum qualis exstitit post eius mortem, ne, ut ipse dicebat, similis Neroni Caligulae et Domitiano esset.