Crimini ei datum est quod adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium prandentem cum uxore deprehenderit, de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit, cum stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret, et ille diceret ter Tullus, et adhuc stupidus quaereret, respondit ille iam tibi dixi ter, Tullus dicitur, et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes. Ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum etiam rebelliones dixerit se servaturum fuisse si scisset. nihil enim magis et timuit et deprecatus est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat, dederunt et vitio quod fictus videretur, aut quam vel Pius vel Verus fuisset, dederunt etiam crimini quod aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. Parentibus consecrationem decrevit, amicos parentum tiam mortuos statuis ornavit. Suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit quod erat verum. Enisa est Fabia ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret. sed ille concubinam sibi adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam.