Educatus est 1 in Hadriani gremio, qui illum, ut supra diximus, Verissimum nominabat et qui ei honorem equi publici sexenni anno in Saliorum collegium rettulit, in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, huius velut manu capiti Martis aptata est. fuit in eo sacerdotio et praesul et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod ipse carmina cuncta didicisset, Virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statimque ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata est ex Hadriani voluntate, nec multo post praefectus Feriarum Latinarum fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviis Hadriani principis ostendit, post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum eum ad divisionem mater vocaret, responditque avi bonis se esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior esset soror marito, fuit autem tanta indulgentia ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. operam praeterea pingendo sub magistro Diogneto aucupatus et pila lusit adprime et venatus est. sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit seriumque et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum frugi esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis.