His ita se habentibus eum post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. sane ea die qua adoptatus est Verus in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatusque, an apti essent oneri ferundo, solito repperit fortiores, ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis est deterritus quam laetatus iussusque in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. cumque ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit quae mala in se contineret imperium. Tunc primum pro Annio Aurelius coepit vocari, quod in Aureliam, hoc est Antonini, adoptionis iure transisset, octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta quaestor est designatus. adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam quantam privatus exhibuit, eratque haud secus rei suae quam in privata domo parens ac diligens, pro instituto patris volens agere dicere cogitare.