Adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum eos Manilius, sui temporis mimographus, cavillando impune perstringeret, funebre munus patri dederunt. dabat se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans, sed interpellavit istam felicitatem securitatemque imperatoris prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit, quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologaesus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit, fugato Attidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. imminebat etiam Britannicum bellum, et Chatti in Germaniam ac Raetiam inruperant. et adversus Britannos quidem Calpurnius Agricola missus est, contra Chattos Aufidius Victorinus. ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater est missus; ipse Romae remansit, quod res urbanae imperatoris praesentiam postularent. et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus, sed cum Romam redisset Marcus cognovissetque Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit susceptis in senatu votis; quae, posteaquam Romam rediit audita Veri transmissione, statim reddidit. et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armisque se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus esset, cum Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienterque delicias fratris sed perinvitus ac nolens