tanta in imperatorio participatu1 modestia. existimationis autem tantam curam habuit ut et procuratores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et heredidates delatas reddens proximis aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. Ob hoc Antoninus Pius, cum sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut successorem eum imperii omnibus commendavit atque firmavit statimque signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat esse, ad Marci cubiculum transire iussit, bonorum maternorum partem Ummidio Post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesaremque atque Augustum dixit, atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere tuncque primum Romanum imperium duos Angustos habere coepit, cum imperium sibi relictum recepit, et quasi pater Lucii Commodi esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiamque suam Lucillam fratri despondit. ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt, actis igitur quae agenda fuerant in senatu pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. Hadriani autem sepulchro corpus patris intulerunt magnifico exsequiarum officio, mox iustitio secuto publice quoque funeris expeditus est ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem flaminemque ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere.