terrarum undique perdidisset. fuit tamen nimiae crudelitatis in milites; nam et terna milia et quaterna militum singulis diebus occidit. Statuam sibi maiorem Colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea imperfecta periit, tam magna deni- que coeperat fieri, ut duplex ad Colossum videretur. poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum infans ad summum posset ascendere, sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque in altissima dia\ tessa/rwn columnas. Longum est