Hic Gallieni filius fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope occisus deinde non sua sed patris causa, de huius nomine magna est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt. et qui Saloninum, idcirco quod apud Salonas natus esset, cognominatum ferunt; qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam in re publica viri. fuit denique hactenus statua in pede Montis Romulei, hoc est ante Sacram Viam, inter Transisse decennium imperii Gallienum satis clarum est. quod idcirco addidi, quia multi eum imperii sui anno nono volumine includere, idcirco quod nec multa de his dici possunt, et in Gallieni vita pleraque iam dicta sunt. Et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. nam et multa iam in Valeriani vita dicta sunt, alia dici minus utile videbatur, huc accedit quod quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis