Turbata interim re publica toto penitus orbe terrarum, ubi Odaenathus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere, sed ii qui erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientes Odaenatho auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt missoque per murum corpore Odaenatho se omnes affatim dediderunt, totius prope igitur orientis factus est Odaenathus imperator, cum Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. idem Odaenathus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat. Sed Gallienus, cognito quod Macrianus cum suis liberis esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit. ludos circenses ludosque scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populumque quasi victorialibus diebus ad festivitatem ac plausum vocavit, et cum plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus est. constabat autem censuram parentis eum ferre non potuisse votivumque