Per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatisque horreis multa oppida malo famis pressit, sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori^ ornamentis exutum Gallieno vivum transmisit. Aegyptus post haec Theodoto data est; Aemilianus in carcere strangulatus; in Thebaitanos milites quoque saevitum est interfectis compluribus. Cum Gallienus in luxuria et improbitate persisteret cumque ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem publicam gereret, quam cum pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum est leves ac degenerantes a virtute Romana et luxuriosos principes ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque imperatorem libidinibus querebantur. contra hunc ipse Gallienus exercitum duxit; cumque urbem, in qua erat Postumus, obsidere coepisset, acriter eam defendentibus ictus est. nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime vindicavit, his coactus malis Gallienus pacem eum Aureolo facit oppugnandi Postumi studio longoque bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modo feliciter modo infeliciter gerit, accesserat praeterea his malis, civitatesque deleverant. denique Astacum, denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum exstitit latronibus evagantibus, qui vix