Et bene venit in mentem, exprimenda est sors quae Claudio data esse perhibetur Comagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei publicae divinitus constitutum, nam cum consuleret factus imperator quamdiu imperaturus esset, sors talis emersit: Tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu vinces item cum in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit: Tertia dum Latio regnantem viderit aestas. item cum de posteris suis: His ego nec metas rerum nec tempora ponam. item cum de fratre Quintilio, quem consortem habere volebat imperii, responsum est: Ostendent terris hunc tantum fata. quae idcirco posui ut sit omnibus clarum Constantium, divini generis virum, sanctissimum Caesarem, et Augustae ipsum familiae esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio.