miles possit adiungere, et utinam Gallienum non esset passa res publica! utinam sescentos tyrannos non pertulisset! salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus quas Gallienus male victor occidit, quantum esset additum rei publicae! si qui- dem nunc membra Pugnatum est enim apud Moesos, et multa proelia fuerunt apud Marcianopolim. multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, impletae barbaris servis Scythicisque colonus e Gotho. nec ulla fuit regio quae Gothum servum triumphali quodam servitio non haberet, quid boum barbarorum nostri videre maiores? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem publicam et opulentiae nimietate donavit. pugnatum praeterea est apud Byzantios, ipsis qui superfuerant barbari, pugnatum in diversis regionibus, et ubique auspiciis Claudianis victi sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti futuro videretur Claudius securam parare rem publicam.