Interest et eorum qui bonos imitantur principes et totius orbis humani cognoscere quae de illo viro senatus consulta sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant. nam cum esset nuntiatum IX kal. Aprilis ipso in Sacrario Matris sanguinis die Claudium imperatorem factum, neque cogi senatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum est ad Apollinis Templum, ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta sunt: Auguste Claudi, di te praestent, dictum sexagies. Claudi Auguste, te principem aut qualis tu es semper optavimus, dictum quadragies. Claudi Auguste, te res publica requirebat, dictum quadragies. Claudi Auguste, tu frater, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps, dictum octogies. Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica, dictum quinquies. Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica, dictum quinquies. Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera, dictum septies. Claudi Auguste, Tetricus nihil fecit, dictum septies.