Qui primum ut factus est imperator, Aureolum, qui gravior rei publicae fuerat, quod Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei publicae gubernaculis depulit tyrannumque missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus, iudicavit, his accedit quod rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum: Haec a Gallieno petenda fuerant; qui consentiret moribus, poterat et timere. denique iudicio suorum militum apud Mediolanum Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati sunt, et ridicule quidem, nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historiarum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit: Venimus ad imperatorem nominis sui. magna videlicet virtus ab auro nomen accipere, at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatori- bus hoc nomen adpositum, habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum.