Exstat ipsius epistula missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis est: Senatui populoque Romano Claudius princeps. (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) Patres conscripti, mirantes scitote me post Gallienum velle pugnare, fatigata est tota res publica, pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regalianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu mali Hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivit, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit, rogo, quantum pretium est clipeus in Curia tantae victoriae? quantum una aurea statua? dicit Ennius de Scipione: Quantam statuam faciet populus Romanus, quantam colum- nam, quae res tuas gestas loquatur? possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis sed famae viribus adiuvari.