Habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnisque Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata est. sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecenta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit. ut docetur eiusdem epistula, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem: Claudius Broccho. dele vim us trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navium mersimus. tecta sunt flumina scutis, spathis et lanceolis omnia litora operiuntur. campi ossibus latent tecti, nullum iter purum est, ingens carrago deserta est. tantum mulierum cepimus ut binas et ternas mulieres victor sibi