Sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos erat Maximus sive Pupienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti sunt. illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et milites iussu senatus occideretur, quod se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec fabella fertur, fictae sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, et cum ille ea quae sibi erant secreto dicenda perquirere!, hortantibus ut prius signum inspiceret epistulae, dum considerat, interemptus est. persuasum deinde est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractisque rebus in Castris Gordianorum et litterae et vultus sunt propositi.