Interest, ut senatus consultum, quo1 Gordiani imperatores appellati sunt et Maximinus hostis, litteris propagetur. non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in Curiam, praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat, et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: Patres conscripti, Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores sunt appellati, gratias igitur agamus Thysdritanae iuventuti, gratias Carthaginiensi populo semper de voto; ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. quid timide auditis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc est quod semper optastis. hostis est Maximinus; di facient ut esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamus. post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas, tunc adclamavit senatus: Di, vobis gratias, liberati ab hostibus sumus, sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis in feris devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de senatu di conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat, hostes publicos qui occiderit, praemium meretur.