Dicit Iunius Cordus tacitum senatus consultum fuisse, quod quale sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud est hodie, quam quo vestra Clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit quae non sunt omnibus publicanda. de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censu alium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. factum est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum pervenire!