Pomorum et holerum avidissimus fuit, ut, in reliquo ciborum genere parcissimus, semper pomorum aliquid recentium devoraret. frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit, et erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur. Haec de Gordiano iuniore digna memoratus comperimus; non enim nobis talia dicenda sunt quae domesticis ceterisque infimis rebus, quae qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quotve chlamydes. quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiographis quae aut fugienda sint aut sequenda. Sane quod praetermittendum esse non censui, quia mirabile visum est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi, Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis fuisse denegetur; nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse, quod pro sui admiratione tacendum esse non credidi. GORDIANUS TERTIUS