Post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius timens ex viginti viris, quos ad rem publicam tuendam delegerat, Pupienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex consulibus. tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem, ut plerique adserunt, undecim, ut nonnulli, tredecim, ut Iunius Cordus dicit, sedecim (nam vicensimo et secundo anno eum perisse adserit), petiverunt, ut Caesar appellaretur; raptusque ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar est nuncupatus. Hic natus est, ut plures adserunt, ex filia Gordiani, ut unus aut duo (nam amplius invenire non potui), ex filio, qui in Africa periit. Gordianus scilicet Caesar factus apud matrem educatus est et, cum exstinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio et gratia Augustus est appellatus, amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro populo Romano contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt. Post hoc veterani ad Curiam venerunt, ut discerent quid actum esset, ex quibus duo ingressi Capitolium, cum illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecenate ex ducibus interempti sunt; atque bellum intestinum ortum est, cum essent armati etiam senatores, ignorantibus veteranis quod Gordianus adulescens solus teneret imperium.