Fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totumque orbem terrarum ingentia celebrata sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratisque omnibus quae illic iussa videbantur mundanum malum esse sedatum. Sedato terrae motu Praetextato et Attico consulibus Gordianus aperto Iano gemino, quod signum erat indicti belli, profectus est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus facile Persas evinceret. fecit iter in delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur, illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit Sapore Persarum rege summoto. et post Artaxansen et Antiochiam recepit et Carrhas et Nisibin, quae