omnia sub Persarum imperio erant, rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit ut, cum instructus esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte deduceret easque integras suis civibus fortunas pertinet, adtaminaret. sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundemque praefectum, gesta sunt. effectum denique est ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent, totumque orientem Romana res publica detineret. Exstat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis vera cognosceres: Post haec, patres conscripti, quae, dum iter agimus, gesta sunt quaeque ubique singulis triumphis digna sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa collectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum et leges amovimus. Carrhas deinde ceterasque urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si di faverint, Ctesiphonta usque veniemus. valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dispositione et haec transegimus et reliqua transigemus. vestrum est igitur supplicationes decernere, nos dis commendare, Misitheo gratias agere. His in senatu lectis quadrigae elephantorum Gordiano decretae sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadriga sex equorum et triumphalis currus et titulus huiusmodi: Misitheo eminenti viro, parenti principum, praefecto praetorii et totius urbis, tutori rei publicae senatus populusque Romanus vicem reddidit.