Sed ista felicitas longior esse non potuit, nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii est factus, ut alii, morbo exstinctus est, herede Romana re publica, ut quicquid eius fuerat vectigalibus urbis accederet, cuius viri tanta in re publica dispositio fuit ut nulla esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum populi Romani ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non haberet, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum, idem cum esset praefectus, arma militum semper inspexit, nullum senem militare passus est, nullum puerum annonas accipere, castra omnia et fossata eorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. amabaturque ab omnibus, quod sic et rem publicam amaret et principem, tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere: cum effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis quae fuerant parata id fertur datum quo magis solveretur. atque ita exanimatus est.