Suscepto igitur imperio, cum et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret, et ille se imperatorem atque imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset improbitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus est, sperans posse imperium Philippo abrogari, sed hac conquestione nihil egit, cum illum incusasset, quod immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. et cum milites rogasset, cum aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes fuit. denique cum se videret minorem haberi, petiit ut aequale saltem inter eos esset imperium, nec impetravit. dehinc petiit ut loco Caesaris haberetur, neque id obtinuit, petiit etiam ut praefecti loco esset Philippo, quod et ipsum negatum est. ultimae preces fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur vivere, ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. verum cum secum ipse cogitaret amore populi Romani et senatus circa Gordianum et totius Africae ac Syriae totiusque orbis Romani, cum et nobilis esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam rem publicam liberasset, posse fieri ut flexa quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium repetenti, cum in Gordianum irae militum famis causa vehementes essent, clamantem e conspectu duci iussit ac despoliari et occidi, quod cum primo dilatum esset, post ut iussit impletum est. ita Philippus impie non iure obtinuit imperium.