Imperavit Gordianus annis sex. atque dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod compererat Misitheum perisse, cuius consilio res publica fuerat gubernata. Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordi- anum morbo perisse seque a cunctis militibus electum, nec defuit ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. Fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iucundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil praeter aetatem deesset imperio, amatus est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filium appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. denique Philippus, cum eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus est.